Monday, November 25, 2024

NĀVIGATIŌ IN LŪNAM

Tōta fābula in Latīnam versa grātīs hīc datur:




Sī autem vultis librum chartāceum emere, īte ad 

$15

Friday, November 22, 2024

Sunday, November 17, 2024

Imāgo conventiculī

Heri gladiātōrēs in Agrō Vīsiōnis Montānae ad Nepōtem legendum congregātī sunt. Pervēnimus enim usque ad Nep. Tim 3.1 Prīmum autem tuniculae sodālibus datae sunt quae quīntum decimum coetūs nostrī annive anniversārium commemorant. Grātiās iterum agō vōbīs ob quīndecim annōs Latīnitātis vīvae necnōn amīcitiae virentis.


 

Thursday, November 14, 2024

Conventiculum Novembre

Conveniēmus, amīcī, diē Sāturnī 16ō Novembris, hōrā 13ā (1 PM), in Agrō Vīsiōnis Montānae:


 



Ibi legēmus, sī vōbīs placuerit, Nepōtem (Cha 1.1)Tunicae novae pervēnērunt!

Sunday, October 20, 2024

Imāgo conventiculī

Heri, a.d. XIV Kal. Nov., ad lacum Mīrāmarīnum convēnimus trēs gladiātōrēs. Prīmum Gabriēl noster nōbīs epistulam Chrīstophorī Columbī ostendit in quā indolēs mītis Indicōrum patēbat. Deinde, tōtum caput dē Īphicrate lēgimus. Proptereā in futūrō conventiculō incipiēmus vītam Chabriae.
Paucī sed parātī

Saturday, October 12, 2024

Conventiculum Octōbre

Amīcī, conveniēmus diē Sāturnī  19ō Octōbris,  hōrā 13:00 (sīve 1 P.M.),apud Lacum Mīrāmarīnum (vulgō, Miramar Lake). Illīc jam adfuimus. In āreā statīvā, ubi sagitta in chartā geōgraphicā indicat, ībi vōs expectābimus.Deinde  historiam Īphicrātis incipiēmus (Nep. Iph. 1).

(21) Miramar Reservoir

Sunday, September 1, 2024

Imāginēs conventiculī hesternī

Heri, prīdiē Kal. Sep., quīnque gladiātōrēs apud lacum Chollam convenīmus. Magnō enim cum gaudiō novum hominem Erīcum in sodālitātem nostram accēpimus.Tōtum autem dē Diōne sermōnem lēgimus. Proptereā hōc mēnsē historiam Īphicratis incipiēmus (Nep. Iph. 1). Ante quam ā conventiculō discēdimus, Gabriēl vestīgia quae videntur cervōrum impressa in calce invēnit. Ad proximum!

Quīnque gladiātōrēs

Vestīgia cervī?

 

Thursday, August 22, 2024

Ēditiōnēs Latīnae Cornēliī Nepōtis

Cornelio Nepote
Ecce, amīcī nōnnūllae ēditiōnēs Latīnae ubi opera Nepōtis quae extant invenīre possītis:







Quae vērō in conventiculīs nostrīs legimus.

Monday, August 19, 2024

Conventiculum ad Lacum Chollam

Hujus mēnsis conventiculum fīet, amīcī, prīdiē Kal. Sep., i.e. diē Sāturnī 31o Augustī, hōrā 13a: (1 PM) ad Lacum Chollam:



5997 College Grove Dr, San Diego, CA 92115



Locus enim vidētur amoenus esse et pulcher. Ibi Nepōtem legēmus Latīnē colloquentēs. Jam vērō ad Nep. Di. 8 pervēnimus. Nōlīte abesse!

Sunday, July 14, 2024

Imāgo conventiculī hesternī

 

Īnspicimus librum dē Tapēte Baiocensī quem Gabriēl sēcum tulit

Heri congressī trēs gladiātōrēs in agrō secus sinum Didacōpolītānum amoenō, lēgimus Nepōtem usque ad Nep. Di. 8. Multa vērō passus Diōn rērum potītus est interfectō iniūstō tyrannō, tālis autem factus est et ipse. Quod nōs hodiernōs dē nātūrā hūmānā aliquid sempiternum docet.

Monday, July 8, 2024

Nuntius conventiculī Jūliī

 


Congregābimur diē Sāturnī 13ō, hōrā 13ā (1 PM) in agrō hōc:


999 Bayside Pkwy, Chula Vista, CA 91910



Ibi pulchrum sinum spectantēs pergēmus in lēctiōne Nepōtis (Nep. Di. 5) . 

Sunday, June 2, 2024

Imāgō conventiculī


Semper mē dēlectat in campō Ūniversitātis Californiae convenīre neque sciō quotiēs jam illīc congregātī sīmus. Magnus autem liber in imāgine tomus prior est illīus Forcellīnī lexicī nūper ā Gabriēle comparātūs.  Lēgimus autem usque ad Nep. Di. 5.  

Saturday, May 25, 2024

Iterum conveniendum in campō Ūniversitātis Californiae!

Sīcut iterum iterumque fēcimus, diē Sāturnī, Kalendīs Jūniīs, i.e.1ō Jūniī, hōrā 13ā (1 PM)  conveniēmus in campō Ūniversitātis Californiae. Ibi Jūdiciola nostra docet. Utinam  quam plūrimōs discipulōs ad conventiculum dūcat! Incipiēmus legere Nep. Di. 1

Hīc vōs expectābō:


3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92037


Map of Gilman Parking Structure, 3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92093

Saturday, April 27, 2024

Imāginēs conventiculī

Mittō vōbīs, amīcī, imāginēs conventiculī hodiernī duās. Etsī ob Jōannīs absentiam dolentēs, dē Jūdiciolae  gāvīsī sumus reditū. Jam diem proximī conventiculī et locum scīmus. Iterum congregābimur Kalendīs Jūniīs in campō Ūniversitātis ut legāmus Nep. Di. 1



Wednesday, April 10, 2024

Conventiculum Aprīle

Ecce, amīcī, locus futūrī conventiculī, quod diē 27ō Aprīlis (a.d. V Kal. Mai.), hōrā 13ā (1 P.M.) fīet.

3299 Tidelands Park,

National City, CA 91950


Port of San Diego's Public Parks

Mēnse autem Mārtiō usque ad Nep. Con. 1 lēgimus. Venīte, omnēs vōs!

Saturday, March 16, 2024

Imāgō conventiculī Mārtiī


Hodiē a.d. XVII Kal. Apr. congressī in Agrō Vīsiōnis Montānae sub tentōriō, quattuor gladiātōrēs tōtam Thrasybūlī vītam usque ad Nep. Con. 1 lēgimus. Quae vērō tam mīrābilis fuit quam mors ignōbilis. Imāginem autem ūnam fēcī.

Sunday, March 10, 2024

Conventiculum Mārtium

Amīcī, notum vōbīs faciō tempus conventiculī Mārtiī: diem Sāturnī 16um, hōram 13am (1 PM).

Etsī Gabriēl optimum locum mihi ostendit, uxōre meā illō diē occupātā, melius est convenīre in Agrō Vīsiōnis Montānae, quī prope domum meam est:


641 S Boundary St, San Diego, CA 92113


Ibi legēmus, sī vōbīs placuerit, Nepōtem (Nep. Thr. 1).


Sunday, February 25, 2024

Conventiculum dē Alcibiade

 

Convenīmus diē Sāturnī in hortō rosārum trēs gladiātōrēs. Deinde, legimus duo mīra, quae Gabriel nōbīs dederat, tardae Latīnitātis excerpta, prius adjūrātiōnem Graecīs litterīs Latīnē scrīptam, alterum ē Cōnfessiōne S. Patriciī. Tunc memineram  dē sitū ubi opera in meliōrem Latīnitātem versa inveniuntur, praesertim Itinerārium Ēgeriae et Getica. Tandem ad Nepōtem conversī ad fīnem  dē Alcibiade capitulī tantum virum admīrātī pervēnimus. Futūrō ergō conventiculō vītam Thrasybūlī incipiēmus  (Nep. Thr. 1).

Tuesday, February 20, 2024

Conventiculum Februārium

 

Bea Evenson Fountain 3


Diē Sāturnī 24ō Februāriī (sīve a.d. VII Kal. Mar.), hōrā 13:00 (1 P.M.) conveniēmus in Hortō Balbōicō, ubi jam saepe convēnimus, ad fontem Beātrīcis Evenson. 




 Poterimus sīve ambulāre sīve legere Nepōtem (Nep. Alc. 8.)

Sunday, January 21, 2024

Imāginēs conventiculī hesternī

Heri in bibliothēcā centrālī congressī, nōs trēs lēgimus usque ad Nep. Alc. 8. Deinde librōs antīquōs ibi collēctōs īnspeximus. Nōnnūllī ipsōrum Latīnē scrīptī sunt. Ibīdem taberna librōrum parvī pretiī invenītur. Ad proximum conventiculum!



Nōs trēs

Psalmus XLII

Evangelium Arābicē et Latīnē





 

Saturday, January 13, 2024

Prīmum novī annī conventiculum

Conveniēmus, cārissimī, diē Sāturnī 20ō Jānuāriī, hōrā 13ā (1 PM)  in bibliothēcā urbis nostrae centrālī:

330 Park Blvd, San Diego, CA 92101

Ibi licet carrōs per duās hōrās in āreā statīvā grātīs relinquere. Pervēnimus autem in lēctiōne usque ad Nep. Alc. 6. Grātīas Gabriēlī agimus ob consilium.