Saturday, April 25, 2026

Imāgō coventiculī

 


Hodiē in campō Ūniversitātis Californiae congressī tōtam vītam Hannibalis complēvimus. Ideō in proximō conventiculō incipiēmus vītam Catōnis (Nep. Ca. 1). Gāvīsī autem sumus ob novum sodālem Stephanum quī ab urbe Sānctī Bernardīnī iter fēcit.

Thursday, April 23, 2026

Friday, April 17, 2026

Conventiculum Aprīle

Salvēte, amīcī! Vōbīs locum et tempus conventiculī patefaciō. Conveniēmus igitur diē Sāturnī 25ō Aprīlis, hōrā 13ā (1 PM), ante caupōnam hanc:



10006 Scholars Dr N, La Jolla, CA 92093




 Ibi legēmus ā (Nep. Han. 6). Licet autem grātīs statuēre raedam vestram in Salk Institute Rd. Valēte!

 

Sunday, March 22, 2026

Imāgō conventiculī

 

Herī, prīmō diē vernālī, apud antīquum praesidium convēnimus ut vītam Hannibalis usque ad Nep. Han. 6 legerēmus. Lēctiōne trānsāctā, breviter excavātiōnēs vīsitāvimus, dē quibus hīc Anglicē ēnārrātur.