Tuesday, December 26, 2017

Libri antiqui

Amicus meus Italicus misit mihi aliquas imagines de libris antiquis restauratis vel restaurandis. Josephus enim multum  in hoc labore  delectatur per quem non solum opera majorum nostrorum salvat sed etiam praeteritos librorum cognoscit  possessores.


Editio operum a Cornelio Nepote
In prima autem imagine ostenditur editio Patavina ex anno 1730 operum Cornelii Nepotis. Quo libro puer ignotus usus est qui  in paginis reliquit scriptas propter forsitan taedium picturas aliquas. Tamen multus labor expectat amicum meum, cum imperitus quidam jam conatus sit librum restaurare.

Opera Virgilii
Hic autem inspicimus editionem Neapolitanam ad usum Delphini operum Virgilii. Quam fere integram Josephum acquisivit.

Editio operis a Jacobo Pontiano, S.J. scripti
Postremo ecce Progymnasmata Latinitatis a Jacobo Pontano, S.J. Editio haec non indiguit renovatione. Si Josephus alias imagines miserit, vobis ostendam. 

Friday, December 22, 2017