Sunday, October 5, 2014

Conventiculo cum cena ad quinquennium celebrandum

Haec est vita beata, inquit plus minusve Eliotus non-professor: cibus bonus, boni amici et lingua Latina! Concordamus cum generoso amico nostro quod, saltem in hoc saeculo, humana beatitudo ex hujusmodi rebus nutriatur. Hodie enim Eliotus, Hieremias, Elizabetha et ego convenimus ad celebrandum quintum anniversarium Gregis Latini Didacopolitani necnon ad cenam sumendam in caupona Mexicana. Re vera optimam cauponam elegit Eliotus noster qui Trimalchionis liberalitatem superavit. Gratias ergo tibi, o Eliote, et gratias vobis, o veterani omnes, ob quinque Latinitatis vivae annos! Curate autem ut tirones vestigia vestra sequantur.