Tuesday, July 23, 2019

Ave, Eliote, gladiatores te salutant

Eliotus Wirshbo (MCMXLVIII - MMXIX)
Magnum virum amisimus, amici, sine cujus studio pusillus grex noster abhinc decem annos non incepisset. Praetereuntibus autem annis conventiculisque, fructi sumus humili illius sapientia, hilari ejusdem facetia. Ubi enim vigebat dicacitas, ibi aderat paternitas. Imagines vero machinula photographica -- quam recte timebat ne animam suam eriperet -- pictae indolem ejus miram ostendunt. Gratias quidem tibi habemus, Eliote, ob jucundas tecum horas, desiderabimus autem praesentiam tuam donec, Deo volente, omnes iterum congregati erimus. Sit tibi terra levis!

Wednesday, July 17, 2019

Nuntius conventiculi Julii

Die Saturni 27o Julii, hora 13:00 (1 P.M.) conveniemus in Convalle Noctuarum (vulgo Tecolote Canyon) in area stativa hac:


Map of 5180 Tecolote Rd, San Diego, CA 92110


Deinde procedemus per semitam Latine colloquentes. Venite ergo, amici, apte calceati ad ambulandum.

Tecolote Canyon






Hoc mense conventiculum ob luctum non fit.