Ecce, amīcī, locus futūrī conventiculī, quod diē 27ō Aprīlis (a.d. V Kal. Mai.), hōrā 13ā (1 P.M.) fīet.
Mēnse autem Mārtiō usque ad Nep. Con. 1 lēgimus. Venīte, omnēs vōs!
Ecce, amīcī, locus futūrī conventiculī, quod diē 27ō Aprīlis (a.d. V Kal. Mai.), hōrā 13ā (1 P.M.) fīet.
Amīcī, notum vōbīs faciō tempus conventiculī Mārtiī: diem Sāturnī 16um, hōram 13am (1 PM).
Etsī Gabriēl optimum locum mihi ostendit, uxōre meā illō diē occupātā, melius est convenīre in Agrō Vīsiōnis Montānae, quī prope domum meam est:
Convenīmus diē Sāturnī in hortō rosārum trēs gladiātōrēs. Deinde, legimus duo mīra, quae Gabriel nōbīs dederat, tardae Latīnitātis excerpta, prius adjūrātiōnem Graecīs litterīs Latīnē scrīptam, alterum ē Cōnfessiōne S. Patriciī. Tunc memineram dē sitū ubi opera in meliōrem Latīnitātem versa inveniuntur, praesertim Itinerārium Ēgeriae et Getica. Tandem ad Nepōtem conversī ad fīnem dē Alcibiade capitulī tantum virum admīrātī pervēnimus. Futūrō ergō conventiculō vītam Thrasybūlī incipiēmus (Nep. Thr. 1).
Nōs trēs |
Psalmus XLII |
Evangelium Arābicē et Latīnē |
Conveniēmus, cārissimī, diē Sāturnī 20ō Jānuāriī, hōrā 13ā (1 PM) in bibliothēcā urbis nostrae centrālī:
330 Park Blvd, San Diego, CA 92101
Ibi licet carrōs per duās hōrās in āreā statīvā grātīs relinquere. Pervēnimus autem in lēctiōne usque ad Nep. Alc. 6. Grātīas Gabriēlī agimus ob consilium.