Saturday, February 28, 2015

Imago de conventiculo hodierno

Hodie tres gladiatores convenimus in campo Universitatis Punctae Lomae ut per linguam Latinam amicitia foveretur. Ibi deambulavimus aliquantulum, mirantes cum aedificia inusitata tum Oceanum Pacificum. Deinde, recumbantes sub tegmine fagi (?) , audivimus  fabulam Phaedri quamdam ab Elioto enarratam. Cur et vos non venistis? Scio quidem sorores Kim occupatissimas in studii, sunt autem plurimi silentes verecundique gladiatores. Nolite timere etsi numquam Latine locutis sitis! G.LA.DI.VS non est periculum neque certamen, sed colloquium amicorum!

Robertus, Eliotus semper sollicitus pro anima sua, Hieremias

Thursday, February 19, 2015

Nuntius de conventiculo Februario

Die Saturni 28 Februarii, pridie Kalendas Martias, conveniemus hora 14a (2 P.M.) ad bivium istud:

Map of Moana Dr & Lomaland Dr, San Diego, CA 92107

Deinde ambulabimus per campum Universitatis Punctae Lomae saltem usque ad theatrum Graecum, quod nondum Hieremias noster vidit.
PL-amphitheater
Theatrum Graecum
Utinam dormientes gladiatores, veteres novique, loci pulchritudine expergefacti nobiscum congregentur.. Venite, venite! Vos expectamus!