Sunday, February 18, 2018

Nuntius de Conventiculo Martio

Si vobis placuerit, amici, conveniemus  die Saturni 3o Martii  (a.d. V Non. Mar.) hora 13:00  (1 P.M.) ad lacum Muriavicum, ubi jam adfuimus aliquot abhinc annos. Ibi enim in loco amoeno  Latine loquentes possunt sive ambulare sive sedere sub tegmine arborum.  

32.784821,-117.04289

Map of Map for 32.785022,-117.041256

Spero ergo vos crebros adfuturos. Non solum enim cupio iterum videre ipsas columnas Gladii, scilicet Eliotum Hieremiamque, sed etiam alios gladiatores qui, fortasse occupati,  conventicula nostra diutius dereliquerunt.

Family At Lake Murray
Nescio utrum liceat alere anates