Saturday, March 3, 2018

Imagines de conventiculo Martio

Hodie tres, Eliotus et Hieremias, cui uxor Josephina comitabatur, et ego, imbrem et omnem malam tempestatem despicientes gladiatores congregati sumus apud lacum Muriavicum. Ibi, Jove pluvio nobis parcente, circuivimus lacum Latine colloquentes de variis rebus necnon mirantes aves.  Tamen non perfecimus circuitum sed, reversi eadem via ad aream stativam, ibi vale diximus. 

Tres gladiatores

Duo anseres