Saturday, January 31, 2015

Imagines de conventiculo Januario

Hodie congregati sumus in oppido La Jolla tres gladiatores, Robertus, Eliotus et Hieremias, quem comitata est fidelis uxor Josephina.  Arduum quidem  fuit invenire areas ad autoraedas statuendas, praesertim cum dies serenus esset, tandem autem invenimus. Ambulavimus deinde usque ad musaeum artis modernae, ubi invenimus simulacrum fabri (sive fabrae, ipse Eliotus putat). Postea, ad oram progressi, ibi spectavimus nuptias. Postremo reversi sumus ad autoraedas nostras. Gratias ago vobis, amici, ob colloquium saltem mihi jucundissimum!


Robertus, Eliotus inter crura simulacri, Hieremias.

Simulacrum simile alterius in campo Universitatis Californiae

Sunday, January 11, 2015

Nuntius de conventiculo Januario

Congregabimur, amici Latine loquentes, die 31o Januarii (pridie Kalendas Februarias), hora 14a (2 P.M.), in oppido La Jolla, quo post nonnullos annos redibimus:

Prospect Pl & Park Row San Diego, CA 92037

Map of Prospect Pl & Park Row, San Diego, CA 92037


Deinde ambulabimus secus litus, admirantes loci pulchritudinem et lepide colloquentes. Cum iter arduum non sit, induimini tamen calceamenta ambulando apta.