Hodie tres veterani gladiatores congregati sunt in campo Universitatis Californiae ut acciperent inter gregem nostrum novam gladiatricem: Helenam Elizabethae illius sororem! Deinde quattuor Latinitatis vivae cultores per campum ambulaverunt colloquentes, mirantes monumenta nonnulla: primo, tristis inscriptio pro juvene bellum Vietnamense deprecante, qui se interfecit adhuc quadraginta quattuor annos; deinde lapides magnas quodam modo Choreae Gigantum monentes; postremo sellam rubram maximam, super qua Eliotus vere ex cathedra locutus est. Remedium autem inventum est ne machinula photographica animam illius eripiat: personam enim Guidonis Fauxi indutus non-professor tutum ab omnibus periculis se profitetur. De quo omnes ex imo corde gaudemus. Cum hoc fuerit ultimum hujus anni conventiculum, optamus omnibus felicem Nativitatem et prosperum annum MMXV.
|
Monumentum Georgii discipuli qui se interfecit anno MCMLXX ut bellum Vietnamense deprecaretur. |
Robertus, Hieremias, Eliotus "Guido", Helena |
Hieremias, Eliotus "Fauxus", Helena, Robertus |
Sella maxima |
Eliotus ex cathedra |
Eliotus et Hieremias |
Natatorium |