Saturday, April 27, 2019

Imagines de conventiculo hodierno

Hodie factum est conventiculum gladiatorum non in campo Universitatis Californiae, ubi cultores dei solaris celebrabant, sed in horto prope campum ipsum. Tamen discipuli maluerunt ritui adesse quam nobis se jungere. Ideo, Hieremia Mexicanum iter faciente (cui grati sumus ob nuntium), Eliotus et Curtena tertius ego collocuti sumus de optimo docendi Latinam modo.


Ne autem credideritis doctoribus nostris tantum mentem sanam esse: quibus vero et corpus sanum est!



Conabimur autem convenire in campo Universitatis Californiae mense Maio.


Friday, April 26, 2019

Thursday, April 11, 2019

Nuntius conventiculi Aprilis

Hoc mense  conveniemus, o gladiatores, in campo Universitatis Californiae, ubi Eliotus et Curtena (sive Judiciola, vulgo Kourtney) docent linguam Latinam. Utinam plurimi discipuli eorum adsint! Legentes enim textum Latinum de ipso Latine colloquemur. Quem autem textum eligemus? Venite ut sciatis ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, 27o Aprilis, (a.d. V Kal. Mai), hora 13a (sive 1 P.M.).

ATTENDITE!
Propter diem festivum dei solaris mutatus est locus conventiculi. Conveniemus igitur  in agro Doyliano:

8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122


Map of 8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122

Wednesday, April 3, 2019

VESTIBULUM GRÆCO-LATINUM



In libello isto, cari lectores, inveniuntur textus Latinus operis a Joanne Comenio pro
tironibus scripti Graecaque Christiani Damm interpretatio.

XXXIV - Hiatus Cori

39l40l