Sunday, March 20, 2011

Imagines de conventiculo Martio

Hoc mense apud Agrum Semitarum Missionis congregati sumus. Ibi deambulavimus secundum flumen, jucundum colloquium habentes. Gratias agimus Hae quae nobis crustula optima tulit.
Ha et Lucius
Eliotus timet ne photogramma animam ejus capiat.
Eliotus horizontem scrutat
Ha tria pulchra umbracula habet
Lucius impavidus virtutem suam ostendit
Nos omnes
O crustulum, quam bonum es!

Sunday, March 13, 2011

De Conventiculo Martio

Salvete, vivae latinitatis cultores ac doctissimi hominum! Cum tempus iterum conveniendi sit, hoc mense congregabimur ut Latine loquamur die Martii 20a (die Solis), hora 14a (2a P.M.) apud Visitatorum Praesidium in Agro Semitarum Missionis (vulgo, Mission Trails Park):



Poterimus circa praesidium manere vel usque ad antiquum agger deambulare.
Venite crebri et valete quam optime!
Notate, amici, quod initium conventiculi immutatum est, cum nunc hora 14a fiat.