Sunday, November 27, 2011

Imagines Conventiculi Novembris, a.d.VI Kal. Dec., A.D. MMXI

Heri, o amici, adfuerunt ad conventiculum quinque fortes Latinitatis vivae gladiatores: Eliotus, Lucius, Kynetus, Rosa et ego. Ascendimus autem per viam seclusam usque ad summum Montem Solitudinem, plurimas magnas domus necnon Oceanum Pacificum mirantes. Sed homo qui, versis ad caelum oculis, excelsa contemplat aliquando incidit in canum excrementa: sat verbum sapienti.

Gladiatores oceanum mirantur
Speculum gladiatorum
Vis oratoria Kyneti
Eliotus sagaciter effugit radium animas rapientem.
In cacumine montis

Idem

Saturday, November 19, 2011

Conventiculum Novembre ac ascensio ad Montem Solitudinem

Venite crebri, amici carissimi, ad conventiculum Novembre! Conveniemus enim die Saturni 26o hujus mensis, hora 14a (2. P.M.) ad bivium istum:


Torrey Pines Rd & Hillside Dr
San Diego, CA 92037



Inspice largiorem chartam geographicam

File:Gall-dindi.jpg
Meleagris gallopavo
Deinde, Latine lepide loquentes, ambulabimus usque ad summum Montem Solitudinem. Quod autem maxime nobis proerit ad gallopavones ac alia cibaria in Die Actionis Gratiarum ingurgitatos exhauriendos!

Cum mansio laophorii (numero 30)  prope bivium adsit, tamen, si Elioti discipuli  autocyneto carentes certiores nos fecerint, libenter transportabimus eos.
File:Soledad from Torrey Pines.jpg
Mons Solitudo


Sunday, October 16, 2011

Imagines Conventiculi Id. Oct., A.D. MMXI

Heri, apud campum Universitatis Californiae iterum congregati, perjucunde deambulavimus, ligua Ciceronis vel aliquando Martialis loquentes. Novi quidem vultus inter nos apparuerunt, notos autem alios magno cum gaudio salutavimus. Gratias ergo maximas agimus Elioto, qui plurimos jocos nobis enarravit et per quem coetus noster paulatim accrescit.

Ex sinistris, Robertus, Hanna, Rosa, Paulus, Eliotus, Elizabetha, Ha. 
In thermopolio.

Tuesday, October 11, 2011

Nuntius de Conventiculo Octobri

Salvete, amici carissimi necnon Latinitatis vivae cultores! Hoc mense  revertemur ad campum Universitatis Californiae, Didacopoli, ubi Eliotus noster docet discipulos suos (o terque, quaterque beati! :-). Utinam nonnulli eorum nos comitentur!
Conveniemus itaque die Saturni 15o Octobris, hora 15a (3 P.M.) circa aditum areae stativae Gilmaniensis (vulgo, Gilman Parking Structure), ubi autoraedam vestram relinquere licet. Deinde deambulabimus per campum Latine colloquentes. Venite crebri!


Area Stativa Gilmaniensis

Sunday, September 18, 2011

Imagines Conventiculi Septembris, A.D. MMXI

Mense Septembri, conventiculum in Plaga (vulgo La Playa) factum est. Adfuerunt ibi tres gladiatores, Eliotus, Kynetus et servus vester. Placide autem deambulantes, collocuti sumus et de lingua Latina docenda et de re politica. Nemo tamen vulneratus est.

Eliotus (sub nigro umbraculo) et Kynetus (sub flavo petaso).
Kynetus novum librum Latine scriptum ostendit. Caput meum secatum est, pro dolor!

Monday, September 12, 2011

Nuntius de Conventiculo Septembri


Amici, die Saturni 17o Septembris, lepide Latine colloquentes deambulabimus per Plagam (Hispanice, La Playa). Conveniemus enim hora 15a (3 P.M.) ad bivium istum:




Inspice majorem mappam

Venite crebri,  saltem unum ferentes purpureum umbraculum!

Sunday, August 14, 2011

Conventiculum Augustum, MMXI

A.d. XIX Kal. Sep. A.D. MMXI, quattuor Gladii sodales in parva Italia convenerunt, nempe Eliotus, Kynetus, Lucius, et servus vester. Kynetus autem ore rutundo hortatus est nos ut foveremus linguam Latinam, deinde Lucius arcana de re militari explicavit, Eliotusque de empto partium societatis narravit. Non potuimus tamen visitare ecclesiam Dominae Nostrae Rosarii, cum sacrum illic celebraretur. Conventiculo jucundissime facto, utinam futuro mense mulier saltem una adsit ut aeternum illud feminum nobis praebeat.


Ex sinistris, Robertus, Eliotus, Kynetus, Lucius


Iidem


Sagax negotiator


Facundus orator


Subtilis aviator

Wednesday, August 10, 2011

Nuntius de Conventiculo Augusto in Parva Italia

Amici carissimi, conveniemus die Solis, 14o Augusti, hora 15a (3 PM), in Agro Amicorum (vulgo, Amici Park), in Parva Italia ut lepide Latine colloquamur. Deinde desidero vobis ostendere  miras imagines pictas in ecclesia Dominae Nostrae Rosarii, quas fortasse numquam vidistis.

State St & W Date St San Diego, CA 92101







Sunday, July 31, 2011

Imagines Conventiculi Julii, A.D. MMXI

Hodie, 31a die Julii (pridie Kal. Sep.), parentibus meis propter vicissitudines absentibus, conventiculum autem jucundissimum in horto Balboico factum est. Adfuerunt enim tres novae gladiatrices, nempe Julia, Vendula, et Susanna, quas in gregem nostrum libentissime accepimus. Gratiasque maximas agimus Elioto benignisso qui pistum basilicum sapidissimum nobis obtulit. Lucio quaerente, futurum conventiculum fiet die Solis 14o Augusti.

Elioti pistum basilicum: quam bonum!
Agilis Eliotus effugit radium animam extrahentem.

Ex sinistris, Lucius, Susanna, Julia, Robertus, Vendula, Eliotus


Ex dextris, Eliotus, Vendula, Robertus, Julia, Susanna, Lucius.

Monday, July 18, 2011

De conventiculo Julio cum parentibus meis


Nuper Didacopolin reversus, spero vos bene valere, o Latinitatis vivae cultores! Cum et parentes mei Didacopolin pervenerint, proxima die Saturni desidero cum eis iter incipere ad Californianam oram videndam. Die autem Solis 31a Julii, hora 15a (3 PM)  apud hortum Balboicum vos expectabo, si vobis placeat, ut lepide Latine colloquamur. Parentesque mei aderunt, sed tantummodo Italice loquentes. :-)
Facile erit convenire in papilione organico:

image.png

Papilio organicum


Valete omnes!

Sunday, June 19, 2011

Imagines Conventiculi Junii, A.D. MMXI

Die 19o Junii (a.d. XIII Kal. Jul.), gladiatores, salse lingua Latina loquentes, montem Cucullum ascenderunt. A montis summitate, locos remotos mirati sunt. Gratias omnibus qui adfuerunt agimus, sed praesertim Hae, quae umbraculum alterum tulit, quod Elioto daret ad cutem a Solis radiis protegendam.


Ha sub umbraculo


Kynetus ad iter paratus.


In itinere.

Eliotus sub Hae umbraculo.


Per aspera ad astra!


Nos omnes in summitate montis. Ex sinistris: Eliotus, Robertus, Ha, Kynetus, Lucius.


Iterum nos omnes.


Lucius locos ex cacumine montis visibiles ostendit.

Saturday, June 11, 2011

Conventiculum Junium necnon Ascensio ad Montem Cucullum

N.B Locus conventiculi mutatus est!
N.B. Hora mutata est!

Amici carissimi, die Solis 19o Junii, hora 13 (1 P.M.), congregabimur ad bivium


Navajo Rd & Golfcrest Dr
San Diego, CA 92119



et deinde Montem Cucullum  (quem alii autem Carbonarium vel Nicolaum vocant)  Latine loquentes, nisi anheli, ascendemus. Caligis calceati, petasum induti, venite crebri!


Valete omnes!



Inspice largiorem mappam
Miles petasum indutus
Caliga

Pulchra visio ex montis cacumine

Tuesday, May 17, 2011

Imagines Conventiculi Maii

Salvete, amici! Idibus Maiis, congregati in Agro Praetorio, ibi mirati sumus simulacra, monumenta, necnon balnea quae ad historiam Didacopolitanam pertinent. Mense futuro autem, Deo volente et genu Elioti valente, Montem Cucullum ascendemus. Gratias ago omnibus vobis et valedico!


Ex sinistris, Eliotus, Ha, Robertus, Kynetus, Lucius.


Ha, Eliotus, Kynetus, Robertus, Lucius.


Loquerisne mihi?


Lucius


Kynetus sub vexillo.


Kynetus cygnum atratum imitans.

Sunday, May 8, 2011

Nuntius de Conventiculo Maio


Vos omnes, carissimi amici, invito ad Gladii conventiculum quod fiet die Solis 15a Maii (more antiquo Idibus Maiis), hora 14a, apud Agrum Praetorianum (vulgo, Presidio Park). Conveniemus autem ad bivium Juan St et Mason St, deinde ascendemus collem. Itinere facillimo, calceamenta tamen ad ambulandum apta induite, quaeso. 




Inspice mappam largiorem

Venite crebri et valete!

Sunday, April 17, 2011

Conventiculum Aprilis, A.D. MMXI

Mense Aprili, in campo Universitatis Californiae congregati sumus. In bibliotheca nonnulla artificum opera et libros Lingua Latina scriptos vidimus. Deinde, potiones sorbuimus, multa de fabis et pithagoricis disputantes.

Kynetus et Triton, pater ejus.

Ex sinistris, Kynetus, Rosa (Elioti discipula), Eliotus, Ha, Lucius, Robertus

Kynetus et Eliotus chartam geographicam lingua Latina ornatam inspiciunt.

Ha et Lucius Nicolai Copernici De Revolutionibus librum mirantur. Nos autem collum Lucii miramur. :-)

Tuesday, April 12, 2011

Nuntius Conventiculi Aprilis

Salvete, amici Latine loquentes! Vos omnes invitamus ad conventiculum Gladii Aprile, quo fiet die Solis 17o Aprilis, hora 14a (2 P.M.), apud Campum Universitatis Californiae, Didacopoli. Vos expectabimus circa aditum areae stativae Gilmaniensis (vulgo, Gilman Parking Structure), ubi autoraedam vestram relinquere licet. Exhibitiones autem visitabimus in bibliotheca Geiselensi. Venite crebri!


Area Stativa Gilmaniensis

Sunday, March 20, 2011

Imagines de conventiculo Martio

Hoc mense apud Agrum Semitarum Missionis congregati sumus. Ibi deambulavimus secundum flumen, jucundum colloquium habentes. Gratias agimus Hae quae nobis crustula optima tulit.
Ha et Lucius
Eliotus timet ne photogramma animam ejus capiat.
Eliotus horizontem scrutat
Ha tria pulchra umbracula habet
Lucius impavidus virtutem suam ostendit
Nos omnes
O crustulum, quam bonum es!