Sunday, January 16, 2011

Imagines Conventiculi Januarii



Conventiculum Januarium optime evenit, amici! Sex enim homines adfuerunt ex quibus duo, nempe Kynetus et Andrea, longe abfuissent. Lucius autem noster pelliculas aliquas confecit quas nos visuros mox esse speramus. Gavisi etiam sumus quia anima Elioti a machinula photographica capta non est. Non vidimus tamen Nicolaum illum emeritum, qui prope lacum habitat. Numquid videbimus eum mense Februario?

Saturday, January 8, 2011

Conventiculum Januarii


Nuper ab Italia reversus, desidero vos iterum videre et vobiscum loqui, amici Latine loquentes! Gaudeo ideo quia novi anni conventiculum primum mox habebitur. Congregabimur enim die Solis 16 Januarii, hora 14 (2 P.M.), apud Lacum Muriavicum, ubi jam congregati sumus anno praeterito.

Ligamen pulsate, quaeso: vos expectabimus in loco a sagitta viridi indicato, ubi caupona invenitur. Spero vos omnes adfuturos!

Valete quam optime!