Wednesday, December 23, 2015

Monday, December 21, 2015

XXII Benhur: Nativitas Domini

lp22
Felicem diem Natalem Domini!

Saturday, December 19, 2015

X Benhur: Pugna navalis

lp10

Imagines de conventiculo hodierno

Hodie tres gladiatores, nemper Hieremias, Eliotus et Robertus, ambulavimus  per convallem Sancti Clementis. Sed et uxor Hieremiae adfuit, quae, liquet, non facile a nobis terretur. Dum iter faciebamus, locuti sumus de carminibus Latinis (verbum sat sapienti), de educatione adulescentium, etc.  Redeuntes autem ad autoraedas, vidimus agmen (sive tramen, sive hamaxostichum) stans in ferrivia. De hac re per Hieremiam edocti sumus:  collisio accidit inter illud et carrum. Optamus vobis felicem Christi Nativitatem et prosperum annum novum cum multis conventiculis! 

Hieremias transit pontem, uxore sua et Elioto aspicientibus

Eliotus periclitatur

Tres gladiatores

Thursday, December 17, 2015

Rideamus mirantes Viviparidi imagines

Imaginae istae a valido Japonico artifice Viviparido pictae sunt. Sodales autem situs cui nomen "Textkit" scripserunt verba in conversatione ista. Visitate vero diarium Viviparidi  Latine scriptum.













Image







Thursday, December 10, 2015

Conventiculum mensis Decembris

Hic conveniemus, amici  gladiatores, die Saturni 19o Decembris, a.d. XIV Kal. Jan., hora 13a (1 PM) :

5200 Bloch St, San Diego, CA 92122

Deinde  Latine colloquentes precedemus per Convallem Rosam. Venite autem apte calceati, quatenus facile ambuletis per semitam haud tamen arduam.


Map of 5200 Bloch St, San Diego, CA 92122Rose canyon




Sunday, October 18, 2015

I Benhur




Verto in linguam Latinam fabulam nubeculatam istam. Si mendas inveneritis, certiorem me facite, quaeso.

Saturday, October 17, 2015

Imago de conventiculo in horto aesturarii Coronati

Ante ex sinistris, Gajus cum infante, Robertus, Hieremias. Retro Eliotus "Magnus Dictator"
Hodie convenimus Coronati, in frequentato horto aesturii. Gajus quidem pervenit una cum familia, Eliotus autem, et Hieremias et Robertus uni (etsi uxor Hieremiae alicubi prope moraretur). Primum congratulati sumus Hieremiae, quia primus exstitisset inter condiscipulos suos. Deinde Robertus ostendit aliis gladiatoribus libellum habens fabulam nubeculatam de Roma antiqua (ISBN 978-88-8162-329-7) in lingua Latina scriptam. Postea longe locuti sumus de lingua protoindoeuropaea, de qua plurima Gajus scit. Tandem tempus valedicendi factum est. Ad proximum conventiculum!

Monday, October 12, 2015

Nuntius Conventiculi Octobris

Congregabimur, dilectissimi, die Saturni 17o Octobris, hora 13:00 (1 PM), in  horto hoc, in paeninsula Coronato:

2000 Mullinex Dr

Map of 2000 Mullinex Dr, Coronado, CA 92118
 Aestuarii Hortus Coronatici


Lucus enim videtur aptus pueris adultisque.

Venite crebri!
Port of San Diego's Public Parks

Sunday, September 27, 2015

Imagines conventiculi in horto Catherinae Oliviae dicato

Heri, a.d. VI Kal. Oct.,  tres gladiatores congregati sumus in pulchro horto ut Latine colloquentes amicitiam coleremus. Adfuerunt enim Eliotus, Gaius una cum familia sua, et Robertus. Desideravimus autem amicum Hieremiam, qui, proh dolor, in horto Balboico iter fecit. Optamus ergo nos eum convenire in futuro conventiculo. In imaginibus a Cassandra Gaii uxore captis, inspicite nos librum de numeris Romanis scribendis mirantes. Liber autem invenitur in Germania. Duabus horis jucunde peractis, valedicentes discedimus. 







Sunday, September 13, 2015

Nuntius Conventiculi Septembris

Conveniemus, amici, die Saturni 26o Septembris (sive a.d. VI Kal. Oct.), hora 13:00 (1 P.M.), ad hortum hunc:

Park Dr, San Diego, CA 92109

Map of Park Dr, San Diego, CA 92109
Locus Conventiculi
Ibi sunt arbores, prata, sedilia, ludi pro puerulis. Poterimus et ambulare aliquantulum. Venite crebri!

Saturday, August 15, 2015

Conventiculum cum Familia Romana-Americana

Hodie gladiatores convenerunt in Horto Balboico ad vitandam calidam tempestatem quae nuper Didacopolin invasisset. Libentissime accepta inter nos est universa mira familia. Fere enim omnes loquuntur lingua antiquorum Romanorum, nemper pater Gaius, mater Cassandra, filia Claudia, et filius Modius. Infans autem cujus nomen non memini ne Anglice quidem loquitur sed pro certo loquetur! Ceterum laetati sumus cum audiremus Hieremiam pecuniam accepisse ut juris peritus fieret. Macte virtute! Postquam autem Gaius cum familia discedisset, conversatio versa est in rem politicam vel, ut melius dicam, circensem. Tandem, valde jucundo conventiculo exacto, vale diximus.


Pessima imago. Ignoscite!

Sunday, August 2, 2015

Venite ad conventiculum mensis Augusti!

LOCUS MUTATUS EST PROPTER CALIDISSIMAM TEMPESTATEM!

Hunc conveniemus, amici  gladiatores, die Saturni 15o Augusti, a.d. XVIII Kal. Sep., hora 14a (2 PM) :


Deinde  Latine colloquentes deambulabimus per Hortum Balboicum.

Map of 2215 Pan American Plaza, San Diego, CA 92101
San Diego Organ Pavilion, Balboa Park

LOCUS MUTATUS EST PROPTER CALIDISSIMAM TEMPESTATEM!

Saturday, July 11, 2015

Conventiculus super Colles Missionis

Hodie, participantibus Elioto, Hieremia Robertoque, conventiculum factum est in vicinia cui nomen est Colles Missionis. Ibi Eliotus nos conduxit per semitas, vias et hortos  dum ostenderet mira ac rara in imaginibus his descripta. Tandem cum ad domum ejus pervenissemus, admirati sumus nonnulla instrumenta gymnica quibus Eliotus corpus sanum pro mente sana servat. Ad proximum conventiculum!

Coemeterium in horto

Heremias et Eliotus

Domus simulacra vaccina habens

Via Romana Tito Imperatori dicata?

Topiarium

Homines sedentes super tectum