Sunday, February 13, 2011

Imagines Conventiculi Februarii

Inter strepitus anserum et anatum, et voces latinae auditae sunt, cum latinitatis vivae gladiatores jucunde congregati essent apud lacum Miramarinum.

Ecce nos omnes: Robertus, Ha, Kynetus, Lucius, Eliotus

Eliotus rem magni momenti Lucio Haeque explicat

Kynetus meditabundus

Ha sub pulchro umbraculo

Iterum nos omnes

Jocosus Eliotus sub Hae umbraculo.

Ex sinistris: Lucius, Robertus, Eliotus, Ha, Kynetus.

Saturday, February 5, 2011

Nuntius de Conventiculo Februario

Latinitatis vivae amatores, congregabimur ad Latine loquendum hora 14:00 (sive 2 P.M.), die Solis 13 Februarii, apud Lacum Miramarinum (vulgo, Miramar Lake). Locus enim amoenus est et arboribus decoratus. In area stativa, ubi sagitta viridis in charta geographica videtur, vos expectabimus.