Sunday, November 9, 2014

Heri, in Missione Sancti Didaci

Heri, die Saturni ante diem VI Idus Novembres, tres gladiatores (nempe Eliotus, Hieremias atque Robertus), amicitiae per linguam Latinam vivam refovendae, congregati sunt in Missione Basilica Sancti Didaci. Dum ambularent per sacellum, musaeum, hortum et ecclesiam ipsam, locuti sunt de variis rebus ad locum pertinentibus. Sed fugit interea tempus. Qua de causa valedixerunt, spondentes se ad futurum conventiculum adfuturos. Et vos, cur non venistis?




Tuesday, November 4, 2014

Nuntius de conventiculo Novembri

Dolentes quod Elizabetha ac soror sua nos non comitaturae sint, congregabimur tamen die Saturni 8o Novembris, hora 14a (sive 2a PM) apud Missionem Basilicam Sancti Didaci:

Map of 10818 San Diego Mission Rd, San Diego, CA 92108

Deinde Latine lepide colloquentes visitabimus ecclesiam, parvum musaeum et excavationes.



Venite crebri ac interea valete!