Thursday, December 28, 2023

Lībum

 

Mārcī Catōnis, Dē Agrī cultūrā, 75

Lībum hōc modō facitō. Cāseī P. II bene disterat in mortāriō. Ubi bene distrīverit, farīnae silīgineae lībram aut, sī volēs tenerius esse, sēlībram similāginis eōdem inditō permiscētōque cum cāseō bene. Ōvum ūnum additō et ūnā permiscētō bene. Inde pānem facitō, folia subditō, in focō caldō sub testū coquitō lēniter.

Ego autem sīc fēcī: 

ūnum pōculum (236.6 ml) farīnae maizīi in lixīviō mācerātae 


ūnum ōvum 
quīndecim unciae (425 g) cāseī 


folia laureī 
mel 

Mixtīs farīnā ovō cāseō, quattuor pānicula fēcī super folia. In fornō coquī 40 minūtōs ad temperātiōnem 190C/375F. Deinde melle superpositō et bibitō, laetī ēdimus. 

Sunday, December 17, 2023

Conventiculum Decembre

 

Ecce, amīcī, imāgō conventiculī hesternī in campō Ūniversitātis Californiae habitī. Etsī discipulī abfuērunt, jūcundē lēgimus usque ad Nep. Alc. 6. Fēlīcem Chrīstī Nātīvitātem!

Thursday, December 7, 2023

Conventiculum Decembre

Sīcut saepe fēcimus, diē Sāturnī, 16ō Decembris, hōrā 13ā (1 PM)  iterum conveniēmus in campō Ūniversitātis Californiae, ubi docet Jūdiciola nostra quae quam plūrimōs discipulōs ad conventiculum dūcet! Mēnse autem praeteritō lēgimus usque ad Nep. Alc. 4.


Hīc expectābō vōs:


3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92037


Map of Gilman Parking Structure, 3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92093


Venīte crēbrī!