Saturday, March 24, 2012

Imagines de conventiculo Martio


Hodie, a.d. IX Kal. Apr., conventiculum jucundissimum factum est in Parva Italia, cum ostendere ecclesiam Dominae Nostrae Rosarii gladiatoribus cuperem. Eliotus autem noster,  joco de sacerdote Catholico ac rabbi Judaeo narrato, videbatur semper suspiciens in excelsum atque manibus saepe junctis. Nuptiis quorumdam hominum celebratis, introivimus tandem in ecclesiam ut picturas miraremur. Cum Elizabetha interrogavisset me de vulto Domini, pauca verba de  Augustae Taurinorum sindone locutus sum. Cujus potestis aliquas Latine commentatas imagines inspicere in pagina ista ex situ Familiae Sancti Hieronymi. Gratias vobis ago, amici! Ad proximum conventiculum!

Ex sinistris, Rosa, Elizabetha, Eliotus suspiciens in excelsum, Lucius (cum barba!)

Ex sinistris, Robertus, Lucius, Eliotus, Elizabetha, Rosa.

Tuesday, March 13, 2012

Nuntius de conventiculo Martio

Hoc mense, amici carissimi, die Saturni 24a, hora 15a (3a PM), revertemur in Parvam Italiam, ubi jam adfuimus anno praeterito, ad visitandam ecclesiam Dominae Nostrae Rosarii, quae miras imagines pictas continet. Deinde Latine loquentes deambulabimus per vias. Congregabimur autem in Agro Amicorum (vulgo, Amici Park), ad bivium istud



State St & W Date St San Diego, CA 92101