
Tuesday, July 15, 2025
Saturday, July 12, 2025
Dē Īnstitūtiōne grammaticā librī trēs
![]() |
$26 |
Ēditī sunt nūper ā nōbīs Emmanuēlis Alvarī Dē Īnstitūtiōne grammaticā librī trēs. Opus hoc ē Societātis Jēsū sacerdōte Lūsitānō saeculī XVI cōnfectum ad discipulōs linguae Latīnae ērudiendōs per multōs annōs adhibēbātur. Fōns autem operis hīc invenītur:
Aliquae vērō pāginae ēmundātae sunt, errāta autem corrēcta. Ecce imāginēs quārundam pāginārum ut sī liber placeat vōbīs cognōscātis.
Saturday, June 28, 2025
Sunday, June 15, 2025
Conventiculum Jūnium
Heri quattuor gladiātōrēs ad Lacum Mīrāmarīnum convēnērunt et ibi Nepōtem usque ad Nep. Ag. 5
lēgērunt. Ante autem lēctiōnem Beātus (olim Erīcus) nōbīs revelāvit sē mēnse Jūliō ad duās rūsticātiōnēs adfutūrum esse. Utinam et in urbe nostrā Didacopōlī scholae Latīnitātis vīvae fierent! Forsitan in aliquā ūniversitāte? Dē hōc iterum loquēmur. Notandum autem aliquid dē grammaticā.: Invēnimus enim in vītā Agēsilāī duo ēnūntiāta consecūtīva cum conjūnctīvō perfectō ā praeteritō pendente. Quod Clētus Pavanetto in libellō suō habet:
Sunday, June 8, 2025
Conventiculum Jūniī
Amīcī, conveniēmus diē Sāturnī 14ō Jūniī, hōrā 13:00 (sīve 1 P.M.),apud Lacum Mīrāmarīnum (vulgō, Miramar Lake). Illīc jam saepe adfuimus. In āreā statīvā, ubi sagitta in chartā geōgraphicā indicat, ībi vōs expectābimus. Deinde vītam Agēsilāī incipiēmus (Nep. Ag. 1).

Tuesday, June 3, 2025
Saturday, May 24, 2025
Conventiculī imāgō in thermopōliō
![]() |
Grātīas Jōsēphīnae ob imāginem agimus! |
Subscribe to:
Posts (Atom)