Quid est G.LA.DI.VS?

Salvete omnes! Hic invenistis diarium interretiale Gregis Latini Didacopolitani. Sodales coetus nostri sunt homines Didacopoli  (sive Sancti Didaci) habitantes et linguam Latinam vivam diligentes. Semel in mense, loco amoeno electo, ibi congregamur ut Latine colloquamur. Placetne vobis Latine loqui? Gregi nostro vos jungite! Numquam Latine locuti estis? Nolite timere! Auscultando discetis. Valete!

No comments:

Post a Comment

Scribete Latine, quaeso!