Sunday, October 16, 2011

Imagines Conventiculi Id. Oct., A.D. MMXI

Heri, apud campum Universitatis Californiae iterum congregati, perjucunde deambulavimus, ligua Ciceronis vel aliquando Martialis loquentes. Novi quidem vultus inter nos apparuerunt, notos autem alios magno cum gaudio salutavimus. Gratias ergo maximas agimus Elioto, qui plurimos jocos nobis enarravit et per quem coetus noster paulatim accrescit.

Ex sinistris, Robertus, Hanna, Rosa, Paulus, Eliotus, Elizabetha, Ha. 
In thermopolio.

Tuesday, October 11, 2011

Nuntius de Conventiculo Octobri

Salvete, amici carissimi necnon Latinitatis vivae cultores! Hoc mense  revertemur ad campum Universitatis Californiae, Didacopoli, ubi Eliotus noster docet discipulos suos (o terque, quaterque beati! :-). Utinam nonnulli eorum nos comitentur!
Conveniemus itaque die Saturni 15o Octobris, hora 15a (3 P.M.) circa aditum areae stativae Gilmaniensis (vulgo, Gilman Parking Structure), ubi autoraedam vestram relinquere licet. Deinde deambulabimus per campum Latine colloquentes. Venite crebri!


Area Stativa Gilmaniensis