Saturday, February 25, 2012

Imagines cenae in domo Kyneti, sive conventiculi Februarii.

Ecce, amici, photogrammata de conventiculo Februario quod domi benignissimorum Kyneti et uxoris ejus factum est. Kynetus autem domum suam nobis ostendit et locos ubi  se strenue exercet.  Cibumque optimum nostri hospites  nobis paraverunt quibus maximas quidem gratias agimus. Ad proximum conventiculum!


Kynetus Elioto Rosaeque ostendit locum ubi summa mane jocose deambulat

Julia cum discipulis suis, duabus puellis, nomine Alicia et Kira.

Post cenam, ante discessum.

Hac vice Eliotus machinulam photographicam vitare nequivit.

Saturday, February 18, 2012

Conventiculum Februarium sive Cena Kyneti


Hoc mense, amici Latine loquentes, conventiculum fiet apud domum Kyneti nostri, qui nos benignissime ad
cenam invitavit. Cui maximas gratias agentes, illic itaque congregabimur die Saturni 25a Februarii, hora 17a (5a P.M.):

6203 Caminito Andreta
San Diego, CA 92110


Animo autem stoico hospitis omnibus patente, confidimus cenam Kyneti cenae Trimalchionis similem non futuram. More enim majorum servato, salubribus escis ac potionibus vescentes, de honestate vitae argute colloquemur. Venite crebri!


Inspicite largiorem mappam