Saturday, December 6, 2014

Imagines conventiculi Decembris

Hodie tres veterani gladiatores congregati sunt in campo Universitatis Californiae ut acciperent inter gregem nostrum novam gladiatricem: Helenam Elizabethae illius sororem! Deinde quattuor Latinitatis vivae cultores per campum ambulaverunt colloquentes, mirantes monumenta nonnulla: primo,  tristis inscriptio pro juvene bellum Vietnamense deprecante, qui se interfecit adhuc quadraginta quattuor annos; deinde lapides magnas quodam modo Choreae  Gigantum monentes; postremo sellam rubram maximam, super qua Eliotus vere ex cathedra locutus est. Remedium autem inventum est ne machinula photographica animam illius eripiat: personam enim Guidonis Fauxi indutus non-professor tutum ab omnibus periculis se profitetur. De quo omnes ex imo corde gaudemus.  Cum hoc fuerit ultimum hujus anni conventiculum, optamus omnibus felicem Nativitatem et prosperum annum MMXV.


Monumentum Georgii discipuli qui se interfecit anno MCMLXX ut bellum Vietnamense deprecaretur.

Robertus, Hieremias, Eliotus "Guido", Helena

Hieremias, Eliotus "Fauxus", Helena, Robertus

Sella maxima

Eliotus ex cathedra

Eliotus et Hieremias 

Natatorium

Wednesday, December 3, 2014

Nuntius Conventiculi Decembris

Hoc mense, amici gladiatores, die Saturni 6o, hora 14a (2 PM), revertemur ad campum Universitatis Californiae, ubi saepe jam congregati sumus. Notate autem locum exactum:

N Torrey Pines Rd & Muir College Dr
La Jolla, CA 92037

Map of Thurgood Marshall College, Muir College Dr, San Diego, CA 92037

Ibi saltem Helenam, alteram sororem Kim, Deo volente, inveniemus. Deinde, Latine colloquentes, ambulabimus usque ad horam 16am.Venite crebri!


Sunday, November 9, 2014

Heri, in Missione Sancti Didaci

Heri, die Saturni ante diem VI Idus Novembres, tres gladiatores (nempe Eliotus, Hieremias atque Robertus), amicitiae per linguam Latinam vivam refovendae, congregati sunt in Missione Basilica Sancti Didaci. Dum ambularent per sacellum, musaeum, hortum et ecclesiam ipsam, locuti sunt de variis rebus ad locum pertinentibus. Sed fugit interea tempus. Qua de causa valedixerunt, spondentes se ad futurum conventiculum adfuturos. Et vos, cur non venistis?




Tuesday, November 4, 2014

Nuntius de conventiculo Novembri

Dolentes quod Elizabetha ac soror sua nos non comitaturae sint, congregabimur tamen die Saturni 8o Novembris, hora 14a (sive 2a PM) apud Missionem Basilicam Sancti Didaci:

Map of 10818 San Diego Mission Rd, San Diego, CA 92108

Deinde Latine lepide colloquentes visitabimus ecclesiam, parvum musaeum et excavationes.



Venite crebri ac interea valete!

Sunday, October 5, 2014

Conventiculo cum cena ad quinquennium celebrandum

Haec est vita beata, inquit plus minusve Eliotus non-professor: cibus bonus, boni amici et lingua Latina! Concordamus cum generoso amico nostro quod, saltem in hoc saeculo, humana beatitudo ex hujusmodi rebus nutriatur. Hodie enim Eliotus, Hieremias, Elizabetha et ego convenimus ad celebrandum quintum anniversarium Gregis Latini Didacopolitani necnon ad cenam sumendam in caupona Mexicana. Re vera optimam cauponam elegit Eliotus noster qui Trimalchionis liberalitatem superavit. Gratias ergo tibi, o Eliote, et gratias vobis, o veterani omnes, ob quinque Latinitatis vivae annos! Curate autem ut tirones vestigia vestra sequantur.




Saturday, August 16, 2014

Conventiculum vexatum!

Res nostra male incipit hodie. Cum stutuissemus congregrari apud Missionem Basilicam sancti Didaci, dux vester mente captus, nuntio Elioti non intellecto, Elizabetham illam studiosissimam ad conventiculum non vehit. Quo patefacto, statim reliquimus basilicam ut convenirent apud Universitatis Californiae campum. Sed, pro dolor!, cum illuc pervenissemus, Heriemias noster tristem nuntium misit nobis de mala sorte sua: canthus enim autoraedae ejus fractus est. Propter quod dolentes Eliotus, Elizabetha duxque mente captus ambulaverunt per campum, mirantes artem, si licet hoc vocabulo uti, quae illic invenitur. Elizabetha autem multa de peregrinatione sua in insula Haitia narravit necnon de proposito discendi artem medicam. Speremus proximum conventiculum felicius fore, cum celebratio facienda sit de quinto anno Gregis Latini Didacopolitani.

Ars neopagana: deus Solis a nonnullis discipulis colitur

Ars de conceptu mentis (fons marmoreus) et Eliotus

Elizabetha, Eliotus et Robertus.

Canthus fractus in Hieremiae autocineto.

Saturday, August 9, 2014

Nuntius conventiculi Augusti

Cum audiverim  Elizabetham nostram sedulossimam nobiscum iterum congregaturam esse, libentissime nuntio vobis diem atque locum conventiculi Augusti. Conveniemus ideo die Saturni 16o Augusti, hora 14a (sive 2a PM) apud Missionem Basilicam Sancti Didaci:

Map of 10818 San Diego Mission Rd, San Diego, CA 92108

Deinde Latine lepide colloquentes visitabimus ecclesiam, parvum musaeum et excavationes.




Venite crebri, quolibet quidem modo calceati,  non autem bracis brevissimis induti! 

Sunday, June 1, 2014

Conventiculum in Convalle... Umbraculorum!

Mirabile dictu visuque, amici! Nomen enim Convallis Pinnaculorum heri mutatum est, cum tres indefessi gladiatores ibi convenisset et omnes tres capita sua umbraculis tegerent. Exhinc ergo posteri semper nominabunt convallem illam non amplius Pinnaculorum, sed Umbracularum. Usque autem dejectum aquarum ambulavimus, Eliotus, Hieremia ac indignus dux vester, lepide Latine loquentes, saepe ridentes. Proximo tamen mense non congregabimur, com homines extra urbem sint. Mense autem Julio visitabimus Missionem Basilicam Sancti Didaci. 



Eliotus sucum bibens

Tres gladiatores umbraculis tectis.

Hieremia ostendes libellum Latinum de Maria Poppina

Tuesday, May 20, 2014

Nuntius conventiculi Maji

Spero vos  bene valere, amici! Nuntio autem vobis conventiculum Majum fore die Saturni 31o Maji, (pridie Kalendas Junias), hora 14a (sive, 2 PM, sive hora VIII) apud Convallem Pinnaculorum (vulgo Penasquitos Canyon). Ibidem vero jam congregati sumus abhinc plurimos menses, hac tamen  vice conveniemus in parte occidentali:

 4831 Sorrento Valley Blvd San Diego, CA 92121

4831 Sorrento Valley Blvd, San Diego, CA 92121

Deinde ambulabimus ad parvum dejectum aquarum sed et videbimus antiquas  ruinas.

Antiquae ruinae

Calceamenta muliebria inepta
Venite ergo crebri ac bene calceati!

Saturday, April 5, 2014

Imagines conventiculi Aprilis

Non semper hac in vita omnia bene procedunt, amici mei. Sed gladiatores semper procedunt, sive per lutum, sive trans vias autocinetis frequentatas, semper subridentes ac Latine loquentes! Hodie, Nonis Aprilibus, Litore Imperiali tres gladiatores congregati (nempe Hieremias, Eliotus et Robertus), ambulavimus secundum Oram Argenteam. Locuti vero sumus de litteris Anglicis et Italicis, de re politica, de vita nostra &c. Speremus autem ad futurum conventiculum plures homines adfuturos. Si vero sciatis  Didacopolitanos qui fortasse adfuturi ad conventicula nostra sint, interrogate eos utrum velint nuntios Gladii accipere. Deinde certiorem me facite, quaeso.


Locus amoenus

Locus lutosus

Gladiatores indefessi

Wednesday, March 26, 2014

Nuntius conventiculi Aprilis

Fiet, amici, proximum conventiculum nostrum die Saturni 5o Aprilis, hora 14 (2 PM), iterum Litore Imperiali, ubi jam congregati sumus in novissimo conventiculo. Hac autem vice istic congregabimur:

13th St & Cypress Ave
San Diego, CA 92154

13th St & Cypress Ave, CA

Deinde per pulchram Oram Argenteam ambulabimus Latine loquentes, usque ad terminum conventiculi.
Venite ergo crebri. Si autem vectione indigeatis, nolite timere sed certiores nos facite, quaeso!

Sunday, March 2, 2014

Imagines conventiculi Martii

Ecce, amici, imagines nonnullae de conventiculo hesterno, cum intrepidi  gladiatores tres, Eliotus, Hieremias Robertusque, tempestatem despicientes, convenerint Litore Imperiali, apud aestuarium fluminis Tiguanae. Ibique enim amicus noster Hieremias nunc habitat ibidemque habitabat in pueritia sua. Qui propterea optimus dux in itinere factus est. Qui autem versionem celeberrimi libri Francogallici latinam, nomine Regulus secum gessit quam nobis ostenderet. Mirabili auditu! Quis enim postfationem illo libello composuit, nisi noster mente alacer Eliotus? Post lepidum fere duarum horarum colloquium, gladiatores, polliciti se iterum Litore Imperiali conventuros, invicem valedixerunt.
Doctor post Regulum

Eliotus (qui, propter imaginem hanc amisit dimidiam animam) et Hieremias

Eliotus, reliquam animae suae partem strenue defendens, Robertus et Hieremias

Sunday, February 16, 2014

Nuntius Conventiculi Martii

Nuntio tandem vobis, amici, locum tempusque futuri conventiculi, quod fiet Kalendis Martiis (i.e., die Saturni 1o Martii), hora 14a, apud aestuarium Tiguanae fluminis. Diu enim desiderabam conventiculum fieri non longe ab amico nostro Hieremia, qui a Rosarito solebat limen transire ut adesset ad conventicula nostra. Nunc autem, cum amicus noster, una cum uxore, in Litore Imperiali (vulgo, Imperial Beach) habitet, visitabimus amoenum locum prope domui ejus. Hic nam conveniemus:

301 Caspian Way, Imperial Beach, CA 91932, USA


quod est praesidium adventorum:


Si autem autocineto careatis, nolite sollicitari: libenter enim modum inveniemus vehendi vos ad metam. Certiorem autem nos facite, amabo vos! Venite ergo crebri atque bene calceati!

Sunday, January 19, 2014

Imagines de conventiculo Januario

Heri, a.d. XV Kalendas Februarias, quattuor Latinitatis vivae gladiatores convenerunt ad Latine loquendum apud oram Pacificam. Adfuerunt vero Hieremias, Eliotus, Robertus et Duncanus, in quem ambulantes per semitam alii gladiatores inciderunt. Post brevem ambulationem circa antiquum pagum, ad litus descendimus mirantes enormem domum quae ad levam apparebat. Deinde spectavimus domum fungiformem super litore aedificatam. Tum ascendimus ad locum ubi autocineta nostra reliquimus. Postremo, valediximus invicem fatigati quidem sed felices.
Hieremias, Robertus, Duncanus, Eliotus ante domum
Idem ante Oceanum

Domus fungiformis et optima Elioti pars

Dux!?

Litus

Friday, January 10, 2014

Nuntius Conventiculi Januarii

Congregabimur, carissimi amici, die Saturni 18o Januarii (a.d. XV Kal. Feb.) , hora 14 (2 P.M.) ad bivium istud: 
La Jolla Farms Rd & Whitecliff Dr, San Diego, CA 92037

Deinde Latine colloquentes ambulabimus in Agro Litorali Scrippsiano:

Quo facto, descendemus ad litus per Convallem Blackianam:


Postremo, conventiculum concludentes, revertemur ad autoraedas nostras, 

Venite ergo crebri ac bene calceati!