Saturday, February 5, 2011

Nuntius de Conventiculo Februario

Latinitatis vivae amatores, congregabimur ad Latine loquendum hora 14:00 (sive 2 P.M.), die Solis 13 Februarii, apud Lacum Miramarinum (vulgo, Miramar Lake). Locus enim amoenus est et arboribus decoratus. In area stativa, ubi sagitta viridis in charta geographica videtur, vos expectabimus.


No comments:

Post a Comment

Scribete Latine, quaeso!