Tuesday, October 11, 2011

Nuntius de Conventiculo Octobri

Salvete, amici carissimi necnon Latinitatis vivae cultores! Hoc mense  revertemur ad campum Universitatis Californiae, Didacopoli, ubi Eliotus noster docet discipulos suos (o terque, quaterque beati! :-). Utinam nonnulli eorum nos comitentur!
Conveniemus itaque die Saturni 15o Octobris, hora 15a (3 P.M.) circa aditum areae stativae Gilmaniensis (vulgo, Gilman Parking Structure), ubi autoraedam vestram relinquere licet. Deinde deambulabimus per campum Latine colloquentes. Venite crebri!


Area Stativa Gilmaniensis

No comments:

Post a Comment

Scribete Latine, quaeso!