Venite crebri, amici carissimi, ad conventiculum Novembre! Conveniemus enim
die Saturni 26o hujus mensis, hora
14a (
2. P.M.) ad bivium istum:
Torrey Pines Rd & Hillside Dr
San Diego, CA 92037
Inspice largiorem chartam geographicam
|
Meleagris gallopavo |
Deinde, Latine lepide loquentes, ambulabimus usque ad summum Montem Solitudinem. Quod autem maxime nobis proerit ad gallopavones ac alia cibaria in Die Actionis Gratiarum ingurgitatos exhauriendos!
Cum mansio
laophorii (numero 30) prope bivium adsit, tamen, si Elioti discipuli autocyneto carentes certiores nos fecerint, libenter transportabimus eos.
|
Mons Solitudo |
No comments:
Post a Comment
Scrībite Latīnē, quaesō!