Friday, January 13, 2012

Nuntius de conventiculo Januario in die 21o

Salvete, amici Latine loquentes! Novo anno incepto, tempus conveniendi est ut de propositis nostris colloquamur. Congregabimur igitur die Saturni, 21o Januarii, hora 14a (sive 2a PM), ad bivium istum:

Pacific Beach Dr & Dawes St San Diego, CA 92109

Pacific Beach Dr & Dawes St, San Diego, CA 92109

Mansio autem laophorii (numero 30) proxima  ad bivium Grand Ave & Dawes St est.
Deinde deambulabimus sapide colloquentes per Litus Missionis usque ad agrum Belmontianum.

Venite crebri et valete!

Sail Bay 02, Aug 2008
Litus Missionis

Janus bifrons

No comments:

Post a Comment

Scribete Latine, quaeso!