Dicebatur in medio aevo omne trinum esse perfectum. Jam enim bis conati sumus convenire in Pineto Torreyano. Primo, cum ludi pilamallei haberentur circa pinetum, convenimus aliubi, nempe in Villa Pinnaculorum. Secundo, conventiculum factum non est, me aegrotante ac infelice. Nunc autem, Deo volente, congregabimur die Saturni 23o Martii, hora 15a (3 PM), more aestivo, in hac area stativa gratuita apud cursum pilamallei:
No comments:
Post a Comment
Scrībite Latīnē, quaesō!