Saturday, April 5, 2014

Imagines conventiculi Aprilis

Non semper hac in vita omnia bene procedunt, amici mei. Sed gladiatores semper procedunt, sive per lutum, sive trans vias autocinetis frequentatas, semper subridentes ac Latine loquentes! Hodie, Nonis Aprilibus, Litore Imperiali tres gladiatores congregati (nempe Hieremias, Eliotus et Robertus), ambulavimus secundum Oram Argenteam. Locuti vero sumus de litteris Anglicis et Italicis, de re politica, de vita nostra &c. Speremus autem ad futurum conventiculum plures homines adfuturos. Si vero sciatis  Didacopolitanos qui fortasse adfuturi ad conventicula nostra sint, interrogate eos utrum velint nuntios Gladii accipere. Deinde certiorem me facite, quaeso.


Locus amoenus

Locus lutosus

Gladiatores indefessi

No comments:

Post a Comment

Scrībite Latīnē, quaesō!