Sunday, November 9, 2014

Heri, in Missione Sancti Didaci

Heri, die Saturni ante diem VI Idus Novembres, tres gladiatores (nempe Eliotus, Hieremias atque Robertus), amicitiae per linguam Latinam vivam refovendae, congregati sunt in Missione Basilica Sancti Didaci. Dum ambularent per sacellum, musaeum, hortum et ecclesiam ipsam, locuti sunt de variis rebus ad locum pertinentibus. Sed fugit interea tempus. Qua de causa valedixerunt, spondentes se ad futurum conventiculum adfuturos. Et vos, cur non venistis?




No comments:

Post a Comment

Scribete Latine, quaeso!