Sunday, September 27, 2015

Imagines conventiculi in horto Catherinae Oliviae dicato

Heri, a.d. VI Kal. Oct.,  tres gladiatores congregati sumus in pulchro horto ut Latine colloquentes amicitiam coleremus. Adfuerunt enim Eliotus, Gaius una cum familia sua, et Robertus. Desideravimus autem amicum Hieremiam, qui, proh dolor, in horto Balboico iter fecit. Optamus ergo nos eum convenire in futuro conventiculo. In imaginibus a Cassandra Gaii uxore captis, inspicite nos librum de numeris Romanis scribendis mirantes. Liber autem invenitur in Germania. Duabus horis jucunde peractis, valedicentes discedimus. 







No comments:

Post a Comment

Scribete Latine, quaeso!