Saturday, December 19, 2015

Imagines de conventiculo hodierno

Hodie tres gladiatores, nemper Hieremias, Eliotus et Robertus, ambulavimus  per convallem Sancti Clementis. Sed et uxor Hieremiae adfuit, quae, liquet, non facile a nobis terretur. Dum iter faciebamus, locuti sumus de carminibus Latinis (verbum sat sapienti), de educatione adulescentium, etc.  Redeuntes autem ad autoraedas, vidimus agmen (sive tramen, sive hamaxostichum) stans in ferrivia. De hac re per Hieremiam edocti sumus:  collisio accidit inter illud et carrum. Optamus vobis felicem Christi Nativitatem et prosperum annum novum cum multis conventiculis! 

Hieremias transit pontem, uxore sua et Elioto aspicientibus

Eliotus periclitatur

Tres gladiatores

No comments:

Post a Comment

Scribete Latine, quaeso!