Saturday, April 30, 2016

Imagines conventiculi Aprilis

Hodie tres gladiatores congregati sunt ad Latine loquendum in campo Universitatis Californiae. Aderant nempe Eliotus et Hieremias et ego. Aberant tamen Elioti discipuli, qui, adhuc tirones, fortasse timidi sunt. Confidimus vero per Eliotum omnes optime Latinam scituros. Ipse autem nos ostendit miras res quae haud rare diebus nostris ars nuncupantur. Primo, vidimus magnam mensam nigram marmoream in qua versus incisi sunt. Deinde, imago aerea illustrans prospectum. Postremo, in magna bibliotheca vidimus pegmata mobilia quae fere devoraverunt Eliotum. Elioto extracto ac bibliotheca relicta, ambulavimus usque ad tabernam ubi Josephina uxor Hieremiae virum praestolabatur. Ibi vale diximus.

Tres gladiatores (etsi tantum dimidium Eliotum videtis!) apud mensam nigram
Eliotus ostendit imaginem aeream necnon optimam suam partem

Pegmata mobilia necnon periculosa.

No comments:

Post a Comment

Scribete Latine, quaeso!