Saturday, February 18, 2017

Imago Conventiculi Hodierni

Hodie propter malam tempestatem conventiculum factum est in campo Universitatis Californiae. Ibi enim convenerunt Heremias, Jacoba, Eliotus et Robertus. Salutationibus ad invicem datis, ambulavimus ad bibliothecam ubi Coemgenus amicus Jacobae operabatur. Deinde Eliotus conatus est legere manuscriptum antiquum cujus imago in pugillare apparebat. Postea incepimus legere caput XXX libri de vita e moribus Agricolae a Publio Cornelio Tacito. Dum legebatur, Coemgenus advenit ut introduceret nos in pulchrum conclave. Gratias quidem agimus ei ob benignitatem,  speramus autem eum nobiscum locuturum in proximis conventiculis. Lecto toto capite libri, conventiculum solutum est.

Heremias, Eliotus cum pugillare, Robertus, Jacoba

No comments:

Post a Comment

Scribete Latine, quaeso!