Sunday, March 12, 2017

Conventiculum apud Refugium

Mense praeterito, Jove pluvio nobiscum irato, oportuit in campo Universitatis Californiae conventiculum facere.  Hoc autem mense, conabimur convenire die Saturni 25o Martii (a.d. VIII Kal. Apr.), hora 13a (1 P.M.) in hac area stativa:

Gunpowder Point Dr. & Bay Blvd 
Chula Vista,  CA 91910

32.639417, -117.102028

Map of Map for 32.639417, -117.102028


Deinde, Latine colloquentes, visitabimus propinquum refugium agreste. Venite ergo crebri ac bene calceati.


No comments:

Post a Comment

Scrībite Latīnē, quaesō!