Saturday, February 18, 2017

Imago Conventiculi Hodierni

Hodie propter malam tempestatem conventiculum factum est in campo Universitatis Californiae. Ibi enim convenerunt Heremias, Jacoba, Eliotus et Robertus. Salutationibus ad invicem datis, ambulavimus ad bibliothecam ubi Coemgenus amicus Jacobae operabatur. Deinde Eliotus conatus est legere manuscriptum antiquum cujus imago in pugillare apparebat. Postea incepimus legere caput XXX libri de vita e moribus Agricolae a Publio Cornelio Tacito. Dum legebatur, Coemgenus advenit ut introduceret nos in pulchrum conclave. Gratias quidem agimus ei ob benignitatem,  speramus autem eum nobiscum locuturum in proximis conventiculis. Lecto toto capite libri, conventiculum solutum est.

Heremias, Eliotus cum pugillare, Robertus, Jacoba

Wednesday, February 8, 2017

Nuntius Conventiculi Februarii

Propter procellam appropinquantem locus conventiculi mutatus est. Conveniemus igitur die Saturni, 18o Februarii, hora 13a (1 PM) in campo Universitatis Californiae. Vultisne de aliquo opere Latino disputare (sive de parte ejus)? Certiores nos facite.  Gratias ago vobis ob patientiam vestram!



Map of Gilman Dr & Russell Ln, San Diego, CA 92093