Saturday, March 23, 2019

Imagines conventiculi Martii

Hodie, a.d. X Kal. Apr., convenimus tres gladiatores in parte orientali Horti Balboici. Adfuerunt enim mecum Judiciola Eliotusque. Proh dolor, Hieremias noster tum oblitus, cum aegrotans non pervenit. Convalescas, amice! In horto autem vidimus puellas basipila ludentes, sagittarios, teniludios.  

Eliotus et Judiciola spectant saggitarios

Tandem invenimus tabernaculum Indicum, ante quod altera imago facta est, cum Eliotus  introire non potuisset.

Ante tabernaculum Indianum
Proximo mense conveniemus in campo Universitatis Californiae, ubi legemus opus Latinum quoddam a doctoribus eligendum. 

No comments:

Post a Comment

Scrībite Latīnē, quaesō!